Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 26
nec repugnat spatium simul cum corporibus creatum esse: nisi apud
eos
qui de Deo humiliter sentiunt, quoniam abiecti sunt animo parvique.
Igitur si
spatium tam divina creatura est, coniicere licet, res
cum voluptate ad ipsum trahi,
utque occupent spatium, quod basis
entitatis est, res accurrere ad implendum, quasi
acquirentes libenter
novum regnum existentiamque: et non modo sensu mutui
contactus
uniri mundum, sed et gaudio ex repletione vacui: nec res accurrere
ad
prohibendum vacuum, sed ad dilatandum se in ampliori regno in
ipso, cum amorem sese
amplificandi et multiplicandi et plures vivendi
vitas in spatiosa existentia
experimur cunctis inesse rebus: quae
sese multiplicant, generant, effunduntque in
locum inimici, omne
aliud expellendo, seque solas esse appetendo, ob securitatem se
conservandi,
aeternandi, et Deificandi, si possent: Omnes enim imitantur
Deum
aeternum, infinitumque, et illi tanquam causae propriae
persimiles fieri
percupiscunt. Itaque cum voluptate spatium res attrahere,
possumus alta cogitatione
sentire, ut in Metaph. probatum
est. In prima huius libri compositione latina, quam Bononiae
subripuerunt,
ac simul libros alios falsi fratres, eosque reficere nunc
cogor,
quoniam recuperare unquam nequivimus, dubitavi, qua ratione
res potius ad
contrariarum rerum, a quibus destruuntur, contactum
accurrunt, quam vacuum
permittant, et tunc dixi magis contrariari
inane corporibus quam contraria corpora.
Ignis enim cum terra convenit
in eo quod uterque est corporeus, et formis donatus
activis, vacuum
autem neque corpus est neque forma. Quapropter intra
se vacuum
sentientes dolent, quasi timentes annihilari, quoniam
vacuum quasi nihilum est ad
corpora: et hanc rationem
assignavi, qua coelum, licet extra ipsum foret spatium non
expanditur
in eo: Gaudet enim contactu mutuo partium propriarum,
timetque
nullitatem, si foras expandatur. Et Democritum irrisi,
qui
pelle ne eventet, circumdat coelum: nunc autem illam sententiam
possibilem
esse arbitror: attamen perplacet magis asserere, quod
mutui contactus delectatio
inter corpora insit, et cum spatio simul,
nec non et timor amplioris existentiae. Ac
video non corpora praebere
mundo unitatem, cum ipse contrariis sit compactus, sed
magis spatium
ipsum, quod et inter corpora etiam separata interponitur,
et
colligat mundum unica coexistentia basilari. At recta existimatio
fuit partes
mundi contineri consimilitudine, sicut aquae gutta super
herbam: cui Salomon comparat mundum coram Deo, eademque
ratione collecta
est stella omnis.